Köln | Carentine, decus fideo, deitatis amice [...] pontificem pollens Agripina Colonia praefert [...] aurea templa novas pretioso fulta decore; tu nites, unde dei fulget honore domus. Maioris numeri quo templa capacia constent, alter in excelso pendulus oro datur. |
Köln (region) | Quodam autem tempore Eberigisili episcopi, qui tunc huius urbis erat antestis, capitis medietas validis doloribus quatiebatur - erat tunc temporis in villa oppido proxima. Quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ad sanctorem basilicam. Et quia in ipsius templo medio peteus esse dicitur, in quo sancti post martyrium pariter sunt coniecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est. |
Köln - St. Gereon | Cum ei ipsi Franci seniores sacramenta iurarent in basilica sancti Gereonis martyris ... |
Köln - St. Gereon | Est apud Agripinensim urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebeorum pro Christi nomine martyrium consumasse. Et quia admirabili opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt.
Quodam autem tempore Eberigisili episcopi, qui tunc huius urbis erat antestis, capitis medietas validis doloribus quatiebatur - erat tunc temporis in villa oppido proxima. Quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ad sanctorem basilicam. Et quia in ipsius templo medio peteus esse dicitur, in quo sancti post martyrium pariter sunt coniecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est. |