Original text: | Domino vere sancto ac baetissimo domno et patri, Petro papae, Gogus.
Sedula dilectione ad vos vel eundem locum conpellor scribere, quo sacerdotali dignitate praecellitis, ubi nuper novus possessor esse promerui. Quod etiam divine fuit dispensatio maiestatis, ut essem vobis oportunitate vicinus, quibum eram caritatis iure coniunctus, et alternis vicibus visitare deberem, quos videor in corde amore individuo retinere; eademque possessio, dum vestra residet defensio, iam unita in vestris praesidiis nos prumptus esse sollicitat. |
---|