Original text: | Item de castello eiusdem super Mosella [...] hoc vir apostolicus Nicetius ergo peragrans condidit optatum pastor ovile gregi; turribus incinxit ter denis undique collem, praebuit hic fabricam, quo nemus ante fuit. Vertide de summo demittunt brachia murum, dum Mosella suis terminus extet aquis. Aula tamen nituit constructa cacumine rupis, et monti inposito mons erit ipsa domus. Conplacuit latum muro concludere campum, et prope castellum haec casa sola facit. Ardua marmoreis suspenditur aula columnis, qua super aestivas cernit in amne rates. Ordinibus ternis extensaque machina crevit, ut, postquam ascendas, iugera tecta putes. Turris ab adverso quae constitit obvia clivo, sanctorum locus est, arma tenenda viris. Illic est etiam gemino ballista volatu, quae post se mortem linquit et ipsa fugit. Ducitur inriguis sinuosa canalibus unda, ex qua fert popula hic mola rapta cibum ... |
---|