Original text: | 11 a. Haec denique quam prediximus porta ex consuetudine cascorum a plerisque Collaticia, a pluribus usque hodie Basilicaris vocatur, ibique tam huius quam singularum claves totius urbis portarum apud se reconditas pro tempore servabat. Quae porta ideo nuncupatur Basilicaris, sive quod in giro sui reliquis plus portis feratur antiquitus basilicis abundasse, seu quia euntibus ad basilicas in vico sancti Remigii consistentes semper fuerit pervia. Supra quam et idcirco potissimum mansisse dicitur, quoniam, fenestris cenaculi sui patefactis , eas inde consueverat contemplari, nequaquam sola quasi pulchrasg et excelsas gratia speculandi, sed multo magis orandi, sicut et dudum Danihel propheta, fenestris apertis, in cenaculo suo contra Hierusalem tribus temporibus in die flectebat enua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo. Propter quod et iste sanctus ostium in pinnaculo ecclesiae sancti Petri, quae finitima erat suae domui precepit fieri, per quod in eandem gradibus adiectis descendebat ad n adorandum, indeque revertens, per hoc ipsum intrabat in oratorfflm, quod iuxta domum suam fecerat super civitatis murum dicavitque in memoriam sancti archangeli Michahelis. |
---|