Laon-cathedral
Type: | Christian cult place |
---|---|
Certainty: | Certain |
Town: | Laon |
Original text: | Haec domus alma dei, Christi et venerabilis aula,
Tempore praelongo viluit diruta ruinis. Sed dum Gerfridus praesul simul atque sacerdos Ecclesiae regimen susceperat istius almae, Ductus amore dei totam renovaverat illam Parietibus, tectis, picturis atque columnis, Vestibus et vasis, cleri simul ordine sacro, Non parcens propriis opibus. Nam quidquid habebat, Distribuit larga mente in donaria Christi, Viribus intentis ornaret ut undique templum. Ut decus egregium domini fulsisset honore, Divinis resonasset necnon laudibus aula, Fecerat ut domini septenas tota per horas. Suscipe, Christe deus, clemens haec omnia grate, eque tui famuli manibus haec vota, precamur. Tuque dei genitrix, sanctissima virgo Maria, Auxiliare preces famulorum, virgo, tuorum, Haec sacrata tuo quoniam sunt nomine templa. Hic laus, cultus, honor maneant per secula Christo. Dic, rogo, tu lector , 'Albinum, Christe, tuere'. |
Type of Christian cult place: | Female |
Publications: | Prévot/Gaillard/Gauthier 2014: 536-537 Gaillard/Jorrand 2006: 169 |
Sources
Name | Title | Reference | From | To |
---|---|---|---|---|
Alcuini (Albini) Carmina | Alcuini (Albini) Carmina | LXVI, 2 | 796 | 804 |