Fleury-en-Vexin

Type:Christian cult place
Certainty:Certain
From:677
To:678
Town:Fleury-en-Vexin
Original text:Hic namque locus possessio fuerat antea cuiusdam illustris viri cui nomen erat Fraericus, qui ipsum Floriacum, licet modico opere, in suo proprio a fundamentis construxit in honorem sanctae Annae, sancti Petri et sancti Aniani, et xenodochium decem pauperum ibi constituit; ubi largitus est duas partes de ipso Floriaco, similiter de villa alia quae dicitur Salcidus, et Garnapium, qui dicitur Fuscinocurte, et de Fontanido tertiam partem, necnon et alia praedia. Quod actum esse constat sub anno quinto regnante Theoderico rege. Sequenti quoque tempore, dum Pipinus princeps singularem Francorum principatum obtinuisset, sub fato Theoderico rege et Berhario maiore domus, saepedictus Fraericus praedictum Floriacum eidem contradidit, ea videlicet ratione, ut in maiori elegantia ipsum locum sublimaret, ac monachorum congregationem ibidem constitueret; quod ita et factum est. Denique evocatum ipsum ·venerabilem patrem, idem princeps hoc coenobium aedificare iussit, rectoremque constituit, sicut in largitione quam de ipso Iocello huic monasterio edidit, scriptum fore constat. Sic enim inter caetera insertum illic reperitur: Ubi constituimus virum strenuum et Dei cultorem, domnum Bainum, ipsum rectorem monasterii Fontinellensis, ea videlicet conditione, ut ex praefato monasteria Fontinella post recessum eiusdem Baini ipsi monachi in ipso Floriaco coenobio consistentes, omni tempore rectores et gubernatores habeant, et sub eorum ditione nostris et futuris temporibus permaneant, et sub nostra ac haeredum nostrorum defensione ipsa loca perenniter tuenda consistant. Actum est anno duodecimo regnante Hildeherto rege. In quo conventu interfuit idem gloriosissimus princeps et nobilis coniunx eius Plectrudis, filiique eorum Drogo et Grimoldus, Grippo, et alii plurimi nobiles viri.
Type of Christian cult place:Male
Person role:Maior domus
Founder:Pippin and Plectrudis
Date of foundation from:702
Date of foundation to:704
Publications:Ouzoulias 1991

Sources

NameTitleReferenceFromTo
Gesta abbatum FontanellensiumGesta abbatum Fontanellensium275 (caput 2)840850