Original text: | 5. Praeterea aedificavit et oppido Noviomagense ancillarum Christi monasterium, ubi et congregationem magnam et vitae institutionem districtam indidit; terrae quoque reditus sufficienter delegavit et omnia quae essent monasterio necessaria sollerti satis cura providit. Sed et alia multa monasteria 1, quaeque eius opered, quaeque veroe institutione a discipulis eius constructaf, hodie intra Gal10 lias noscunt,ur; nam multi ex discipulis eius ecclesias condiderunt, multi monasteria salubriter rexerunt, multi etiam in regimen episcopale sublimati ecclesiis praefuerunt. |
---|