Vianden
Type: | Elite property |
---|---|
Certainty: | Certain |
From: | 697 |
To: | 698 |
Town: | Vianden |
Original text: | (...) basilicas in nomine sancte Trinitatis vel in honore gloriossissime virginis Marie, genitricis Domine nostri Ihesu Christi, seu et beatissimorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum in villa mea propria que vocatur Epternacus, sita super Fluvio Sura, seu et monasteriolum ibidem ad monachus peregrinos conversandum vel pauperes ibidem alimoniam petendum pro divino respectu vel pro anime mee remedio construxi, ut dum sanctitus et dilectio vestra erga me vel monasterium meum assidue agitur, ideo decrevi apud animum meum, ut vos de rebus meis propriis in aliquo consolari deberum. Quod ita spontanea voluntate feci.
Idcirco dono vobis donatumque esse volo memoratas basilicas sanctorum ad gubernandum vel dominandum. Itemque dono vobis ad supradicta loca sanctorum portionem meam in ipsa villa Epternaco, hoc est quantumcumque ex successione paterna vel materna michi obvenit, tam domibus quam aedificiis, mansis, mancipiis, vineis, terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, seu et pastores vaccarios, porcarios, verbecarios cum gregibus eorum vel cum appendiciis suis, id sunt: Baidalingo, Mathulfovillare vel portionem nostram in Oxinvillare, exceptis hominibus illis quos per epistolas ingenuos relaxavimus. Similiter dono vobis vel ad supradictas basilicas vinee pedeturam unam in monte Viennense cum vinitore nomine Alitfrido cum omni peculiari suo. |
Property type: | Aristocratic property |
Role: | Abbess |
Property owner: | Irmina |
Action or transaction type: | Gift |
Benificiar role: | Bishop |
Benificiary: | Willibrord |
Sources
Name | Title | Reference | From | To |
---|---|---|---|---|
Liber aureus Epternacensis | Liber aureus Epternacensis | 3 | 1180 | 1180 |