Saint-Quentin (/Vermand)
Type: | Christian cult place |
---|---|
Certainty: | Certain |
Town: | Saint-Quentin |
Original text: | 72. Apud Virmandinsim vero oppidum Galliarum Quintinus martyr quiescit, cuius beatum corpus a quadam religiosa, quae dudum fuerat caecata, repperitur. Sed mox ut a fluminis fundi relevatum est, miraculum protulit, cum mulieris facie, ubi primum inluxit, lumina caecata restituit.
In hac igitur urbe unus ex latronibus equum presbiteri furtim abstulit; inventus a presbitero, iudici manifestatur. Nec mora, adprehensus et in vincla conpactus, supplicio subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo diiudicatur. Sed presbiter metuens, ne ob sui damni n causam anima hominis auferreretur iudicem deprecansp, ut, concessa illi Vita, hic culpa reus absolveretur a poena, dicens, satis sibi esse iam factum, quod per tot tormentorum genera latro quae gesserat declarasset; sed severitas iudicis cum nullis precibus potuisget inflecti, reum patibulo condemnavit. Tunc presbiter cum lacrimis prostratus ad beati martyris tumulum, suppliciter deprecatur, dicens: 'Quaeso, gloriosissime athleta Christi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquae ne mihi fiat in obprobrium, si per meam accusationem moriatur hic homo. Ostende, deprecor, virtutem tuam, ut, quem asperitas humana nequit absolvere, Ienis pietati moderamine tu dissolvas'. Haec sacerdote cum lacrimis deprecante, disrupti vinculis patibuli, reus ad terram ruit. Quod audiens iudex, timore perterritus et divinam admirans virtutem, nihil illi ultra nocere praesumpsit. |
Site: | 3970 |
Type of Christian cult place: | Double |
Person role: | Unknown |
Date of foundation from: | 390 |
Date of foundation to: | 410 |
Publications: | Prinz 1965: 141 Sapin 2014 Prévot/Gaillard/Gauthier 2014: 636-637 Prévot/Gaillard/Gauthier 2014: 694-695 Meijns/Mériaux 2009: 26-27 Gaillard/Collart/Sapin 2006 |
Sources
Name | Title | Reference | From | To |
---|---|---|---|---|
Gregorius Liber in Gloria Martyrum | cap. 72 | 585 | 594 |