Mézières-sur Oise

Type:Elite property
Certainty:Certain
From:674
To:674
Town:Mézières-sur-Oise
Original text:Anno XII (°) regni domni nostri Childerici gloriosi regis, XV halendas aprilis. Ego in Dei nomine Chonebertus, etsi indignus peccator, cogitans de Dei timore vel çterni boni retributione seu abluendis meis Luc, 16, 9 peccatis, quia dicit Scriptura : « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos perducant in eternas Luc, 11, 33 mansiones sanctorum », rursumque dicit : « Facite vobis saccos elemosine qui non veter ascunt », iccirco dono, quod imperpetuum donatum esse volo, ad sacrosanctum monasterium quod vocatur Maricolas, quod vir illustris Radobertus quondam suo opere construxit, ubi ego ipse indignus peceator abbas preesse videor, consecratum im honore sancte Marie matris Domini nostri Jhesu Christi et sancti Petri et Pauli apostolorum vel reliquorum dominorum qui in ipsa basilica venerantur, situm in pago Fanomartensi super fluviolum qui vocatur Helpre, hoc est partem maximam de possessione nostra im villa nuncupata Macerias, sita im pago Laudunensi super fluvium Iseram, quam de avia mea Deo sacrata Audeliana quondam dato precio per venditionis titulum comparavi, hoc est mansos dominicos, ubi ipsa Audiliana mansit vel postea nos edificavimus, et terrationes, et servos et ancillas illos et illas. Hos igitur mansos cum terris concidis et pascuis in integrum per hanc seriem epistole nostre donationis, quam Ulfinum notarium scribere rogavimus, ad ipsam basilicam sancte Marie Mariculis constructam, a presenti die tradimus ad possidendum. Hçc omnia supranominata ad ipsum monasterium delegavimus, ut ipsi monachi vel successores nostri in suo jure vel dominatione a presenti die recipiant ad possidendum, tam in terris quam domibus, çdificiis, mancipiis, vineis, silvis
pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, absque
ullius judicis interpellatione, [advocatia, vexatione];
habeantque in sua potestate tenendi, dandi, vendendi
[yel] commutandi vel quod exinde volueiint faciendi.
Propterea in ista epistola definimus ut nulla altera rätione calunmia in postmodum inteç ipsos servos Dei vel
heredes nostras (e) non adcrescat. (...)



Property type:Aristocratic property
Role:Abbot
Property owner:Humbertus (Chonebertus)
Action or transaction type:Gift
Benificiar role:Institution
Benificiary:The abbey of Maroilles
Type of Christian cult place:Male
Person role:Unknown
Founder:Radobertus (vir illuster)
Date of foundation from:650
Date of foundation to:660
Publications:Helvétius 1994: 106-118
Duvosquel 1970